REGRADATIO

REGRADATIO
REGRADATIO
Graece Καταβιβασμὸς, poena fuit militaris, civilis et canonica, cum quis a gradu dignitatis deiciebatur, vide Iac. Cuiacium ad lib. 12. Cod. tit. 17. leg. 3. Is. Casaubon. ad Aug. Suet. c. 24. Henricum Valesium, ad Ammian. l. 15. Gregorium Ml. l. 1. Epist. 8. Alios. Car. du Fresne in Glossar. inter Monachos etiam simile quid obtinuisse, addit. Vide quoque hîc passim. De militari ut pauca addam, in militia Romana sua cuique pro loco, quem obtinebat in matriculia dignitas, degradatio fuit; ac ut quisque fortiter fecerat, aut flagitium admiserat, ita vel praeponebatur aliis, vel postponebatur. Infimus gradus erat tironum, militiam auspicantium et caligatorum, quibus omnia fere in cumbebant militiae munia. Qui igitur contra militarem disciplinam aliquid admiserant, ii regradatione puniebantur fiebantque amissô ordine, in quem promotifuerant, pro beneficiariis munifices: uti de iis, qui apud Cannas Remp. deseruerant, post modum a M. Marcello in expugnatione Syracusarum adhibiti, apud Val. Maximum legimus. Sic Augustus Centuriones, ignominiae causâ: cum decempedis stare, et cespitem portare, quorum usus in tabernaculis conficiendis, aliisque militiae muneribus obeundis multus fuit, iussit apud Suetonium, d. l. De canonica, vide inprimis supra, voce Remotio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • РЕГРАДАЦИЯ ПОЧВ — (от лат. regradatio обратное движение), 1) процесс возврата к предшествующей стадии почвообразования; 2) процесс восстановления плодородия почв под воздействием благоприятных естественных (климат, влажность, термический режим, снижение выпаса,… …   Экологический словарь

  • DEGRADATIO — I. DEGRADATIO in Communione Romana, Depositione longe gravior, est poena Ecclesiastica, quâ Clericus, oblatis ordinis Insignibus, ab Episcopo, coram Iudice Saeculari, cui postmodum traditur, privatur titulo Clericali: Episcopis vero degradatis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”